- JOCUS
- JOCUSinter Gentilium Numina, occurrit apud Stat. l. 1. Sylv. 6.v. 5.Et multo gravidus mero DecemberEt ridens Iocus, et Sales proterviAdsint -----Formam eius repraesentant Laur. Ramiresii Notae ad Mart. ut ea ante 200. circiter annos a Conr. Colte in Germaniae prov. Moravia reperta est. C. Barthius ad Statii loc. Ceterum Iocum Latini vett. non in verbis ac dictis facetis tantum posuêre, sed eriam omnem ludum sic vocârunt. Ovid.------ Species sunt mille Iocorum.Hinc Iocula, τὰ παίγνια, οἷς παίζουσι νήπιοι ὄντες, quibus puerult Iocantur. Et, quibus maxime delectantur mulieres, haec eorum sunt Iocala et Iocalia, gemmae nim. ac margaritae, ut diximus. Vitruv. l. 4. c. 1. Virgo civis Corinthia, iam matura nuptiis, implicita morbo decessit,past sepulturam eius, quibus ea viva Ioculis delectabatur, nutrax collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum, et in summo collocavit. Eandem prain vocem apud Cic. in Paradoxo 5. restituit Salmas. Sed obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut Iocula virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. Hodieque Galli inde Iongler, dicunt. Vide eum ad Solin. p. 1113. et 1124. ut et supra: nec non ubi de Iuglatorum Rege. De Iacularibus vero nominibus in voce Supranomen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.